Hľadaný výraz: Mt 6,9-13; Lk 11,1-4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
9 Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, 10 adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. 11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie; 12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; 13 et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo.

1 Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessa vit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: “ Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos ”. 2 Et ait illis: “ Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum; 3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie, 4 et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis, et ne nos inducas in tentationem ”.

1

mail   print   facebook   twitter